BACALARIUS

BACALARIUS
BACALARIUS
item BACULARIUS et BACHILARIUS qui cxpletô tytociniô, in aliqua facultate, proximum limen obtinet. In Academiis notissimum. A' bacillo Rhenano dicti, quod primi studii auctoritatem, quae per exhibitionem baculi concedebatur, iam consequuti essent. Et prisci certe possessiones, libertatem, munera, dignitates, ipsumque aliquando Regnum, porrectâ hastâ, vel loeô eius festucâ, vitgâ, baculô, bacillô, etc. conferebant. Vide in Festuca. Hinc et apud Anglos, in Curiis Baronum, omnia pene inter dominum et vassallos (quos Tenentes per virgam ideo appellant) peraguntur traditione baculi. Veruntamen graviter non affirmabo, inquit Spelmannus, hanc esse genuinam vocis originem, nam in gradibus Scholasticis exhibendis, nondum reperio baculi ministerium: ni ad rem faciat, quod initiati in Artibus, sub conductu argenteae, vel deauratae vitgae, a Praecone Academiae exhibentur: in Gloss. Archaeol. In castrensi militia Bacalarii dicebautur, qui peractô fortiter tyrociniô cingulum militare, vel aurata calcaria accipiebant: Classes enim in militia erant Taronum, Bacalariorum et Vexillatorum. Alii sunt Buccellari, celebre olim genus equitum sub Magistro militum in Oriente, Pancirol. in Comm. ad Notit. Imp. Or. c. 47. Latius sumitur vox Bacalarii in antiquis Constitut. Admitalitatis in Anglia, ubi de ipso Admiralio usurpatur, et omnes dignitates infra Baronis comprehendit. Plura de hac voce, vide apud Spelmannum praefatum, et infra vocibus Bacchelarii, item Bacillarii.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • Trivia — und Varia (deutsch: Wissenswertes und Vermischtes) sind Bezeichnungen für Informationen oder Wissen, das nur in weiterem Sinne mit einer konkreten Thematik zu tun hat. Andere Bezeichnungen für Trivia sind insbesondere Rätselwissen, Bagatellen,… …   Deutsch Wikipedia

  • bachelier — (ba che lié ; l r ne se lie jamais ; au pluriel, l s se lie : les bacheliers et.... dites : les bache lié z et....) s. m. 1°   En termes de féodalité, jeune gentilhomme qui, n ayant pas moyen de lever la bannière, était contraint de marcher sous… …   Dictionnaire de la Langue Française d'Émile Littré

  • BACHELARII vel BACCALARII — in Usaticis Barcinonensibus c. 46. rustici sunt, qui mansum excolunt; seu potius, qui rusticis mansorum cultoribus longe honoratiores, rusticis tamen accensebantur, ad quorum imitationem, si non operis servilibus, aliis tamen, v. g. censui, erant …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”